Centaurus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Haec pagina figura mythologica explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Centaurus" appellatur, vide Centaurus (discretiva).

Lapithae cum centauris pugnantes ad nuptias Pirithoi, regis Lapitharum. Pictura Sebastiani Ricci.
Centauro quodam (Eurytione ?) Hippodamian rapiente, Pirithous Theseusque armati ad eam defendendam accurrunt. Crater rubentibus figuris ex Apulia, hodie in Museo Britannico servatum.

Centaurus (Graece Κένταυρος) in mythologia Graeca est unus e gente monstruosa fabulari et biformi: nam ei corpus equi sive quattuor pedibus sive duobus posterioribus praeditum, cum pectore et duobus bracchiis et capite hominis coniunctum est. Horum fabula ex nescientibus etiamtum artem equitandi hominibus nata videtur, quibus equites primum visi terrori fuerunt[1].

De moribus[recensere | fontem recensere]

Semiferi fuisse perhibentur: nam cupiditates cohibere nesciebant. Avidi vini erant et mulierum quas rapiebant. Ita centaurus Nessus uxorem Herculis, Deianiram, centauri Rhoecus et Hylaeus Atalantam, Eurytion uxorem Pirithoi, Hippodamian, rapere et comprimere conati sunt. Unde bellum magnum inter Lapithas et centauros exortum est, quo multi centauri perierunt. Multi etiam ab Hercule necati in rixa ex nimia vini cupiditate commissa.

Fuit tamen etiam centaurus sapiens et bonus, Chirone nomine, inventor medicinae artis et praeceptor Achillis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic iam Palefatus apud Orosium, Historiae I,13(3-4). Vide etiam Xenophon, Cyropaedia IV,3,17-21.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Pugna Lapitharum et centaurorum ex Ovidii narratione a Petro di Cosimo circa 1500 picta.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  • Libri de Harrio Potter, 3, 4, 6, 7
  • The Chronicles of Narnia, liber 2
  • The Lightning Thief, liber 1

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Centauros spectant.

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!