Henricus Fischer

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Henricus Fischer
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Octobris 1938; Graecia
Patria: Austria

Familia

Genitores: Rudolf Fischer; Emma Maria Fischer
Coniunx: Margit Fischer

Insignia heraldica

Henricus Fischer: insigne
Henricus Fischer: insigne
Henricus Fischer (ad sinistram partem) cum ministris Iosepho Ostermayer et Geraldo Klug Vindobonae ad victimarum regiminis Nazistae commemorationem die 24 Octobris 2014 colloquens
Michael Spindelegger (ad sinistram partem), Ioannes Asselborn, Henricus Fischer Vindobonae anno 2013 apud Forum Globale picti

Henricus, vulgo Heinz Fischer (natus 9 Octobris 1938 Graeciae in urbe) a die 8 Iulii 2004 ad usque 8 Iulii 2016 praeses Austriae fuit, praecessore Thoma Klestil. Quod suffragium praesidis anni 2016 irritum erat, ei pro tempore Doris Bures, Carolus Henricus Kopf atque Norbertus Hofer praesides parlamenti successerunt.

Henricus Fischer, Vindobonae partim educatus, alumnus est universitatis Vindobonensis ubi doctor iurum anno 1961 factus est. Legatus est ad Parlamentum Austriacum ab anno 1971, factionis socialis democraticae sodalis, praesesque parlamenti ab anno 1990 ad 2002 meruit. Minister ab oeconomia die 24 Maii 1983 promotus est, quod officium usque in diem 21 Ianuarii 1987 implevit, cancellariis Alfredo Sinowatz et Francisco Vranitzky. Professor fuit ab anno 1993 apud universitatem Aenipontanam.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ernst Hofbauer, Heinz Fischer. Der Mann im Schatten. Vindobonae: Iberia-Verlag, 2004. ISBN 3-85052-179-6.
  • Elisabeth Horvath, Heinz Fischer: die Biografie. Vindobonae: Kremayr & Scheriau, 2009. ISBN 978-3-218-00805-1.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lege Ἑρρίκος Φίσερ ("Henricus Fischer") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Fischer spectant.
  • Praesidum Austriae pagina interretialis
  • "Heinz Fischer": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)